History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Eurylochus igitur ac Peloponnesii, qui cum eo erant, simul atque Ampradotas, qui apud Olpas erant, advenire intellexerunt, castris e Proschio motis ad opem iis ferendam confestim proficiscuntur, et Acheloo transmisso iter per Acarnaniam faciebant, quae propter subsidium Argos missum praesidiis erat nudata, ad dextram quidem habentes Stratiorum urbem et ipsorum praesidium, ad sinistram vero reliquam Acarnaniam.

Quum autem Stratiorum agrum

144
pertransissent, ibant per Phytiam et rursus per Medeonem prope extremos Anes, deinde per Limnmam, et illinc ingressi sunt in Agraeorum terram, quae non item Acarnaniae pars est, sed ipsis amica.

Thyamum autem montem nacti, qui est incultus, per eum transibant, et in agrum Argivum descenderunt, quum jam nox esset, quumque inter Argivorum urbem et Acarnanum praesidium, quod erat ad Fontes, clam transissent, cum Ampraciotis, qui apud Olpas erant, se conjunxerunt.