History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Post secundam vero Peloponnesiorum irruptionem Athenienses, quum ager ipsorum iterum esset vastatus, et morbus simul et bellum ipsos premeret, sententiam mutaverant ;

et Periclem culpabant, quod sibi persuasisset, ut bellum hoc susciperent, et quod propter ipsum in has calamitates incidissent; cum Lacedaemoniis vero compositionem facere cupiebant. Quumque legatos ad ipsos misissent, nihil impetrare potuerunt. Atque undique ad consilii inopiam redacti Periclem uigebant.

Ille vero, quum ipsos praesentem rerum statum moleste ferre videret, omniaque facere, quae ipse exspeetabat, coacta concione (adhuc enim erat exercitus praetor), volebat iis fiduciam addere et ira ex animis sublata mitiores eos et metu vacuos reddere. Quamobrem in medium progressus hanc orationem habuit.