History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Cum enim hoc morbi genus multo fuerit atrocius, quam quod oratione possit exprimi, et aliis in rebus gravius , quam ut humana natura ferre possit, singulos invasit, et hoc maxime declaravit, se aliud esse, quam aliquod familiarium; alites enim et quadrupedes, quotquot humanis cadaveribus vescuntur, quum multa jacerent insepulta, aut non accedebant, aut, si gustassent, interibant.

Argumento autem hoc est, quod hujusmodi avium manifestus fuit defectus; nec uspiam alibi, nec circum ulla hujusmodi cadavera visebantur; canes vero, propter consuetudinem, quam cum hominibus habent, majorem eventus significationem dabant.

Hic igitur morbus, ut omittam multa alia inusitata: atrocitatis, prout unicuique aliquid accidebat diversum ab eo, quod alteri contingebat, omnino specie talis fuit. Et aliud id temporis nullum ex consuetis malis homines infestabat; si quod autem exoreretur, in hoc desinebat.

Moriebantur autem alii per incuriam, alii vero vel diligentissime curati. Nec ullum prorsus dixerim unum remedium exstitit, quod adhibitum prodesset; quod enim alteri profuerat, hoc ipsum alteri nocebat

Et corpus nullum repertum est, quod, sive firmae sive infirmae valetudinis esset, tanti mali violentiae resistere posset, sed omnia pariter, et omni victus ratione utentia corripiebat.