History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Atque ut rem totam complectar, dico et totam civitatem nostram esse Graeciae magistram, et singulatim videri mihi per disciplinam nostram unumquemque civem eundem et ad plurima rerum genera et cum gratia simul maxime dextere et versute corpus suum ad omnia idoneum praebere.

Non autem haec, quae in praesentia dicuntur, verborum magis inani jactatione, quam rerum veritate niti, ipsa haec reipublicae potentia, quam his artibus paravimus, declarat.

73

Sola enim earum, quae nunc sunt, famam superans in pericula vadit specimen sui datura; solaque nec hostibus sibi bellum inferentibus indignationem affert, quod a tali hominum genere malo afficiantur, neque populis subjectis ignominiam, quasi viris imperio indignis pareant.

Sed quoniam magnis cum documentis potentiam nostram nec testimoniis destitutam protulimus, et nostrae aetatis hominibus et posteris admirationi erimus, ita ut nec Homerum laudatorem desideremus, nec siquis alius carminibus quidem suis animos in praesentia demulcebit, cujus vero de rebus ipsis opinioni veritas nocebit, posteaquam omnia maria omnem-que terram nostra audacia nobis pervia esse coegimus, et ubique tam malorum quam bonorum, quibus alios affecimus , sempiterna monumenta ereximus.

Pro tali igitur civitate et isti, quod se hac privari indignum ducerent, generose pugnantes occubuerunt, et quemlibet eorum, qui sunt reliqui, par est paratum esse labores pro ipsa subire.