History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quum autem funeris efferendi dies venit, plaustra adducuntur, quae arcas ex cupresso factas singularum tribuum singulas portant; in his autem insunt ossa singularum tribuum, ex qua quisque erat. Unus autem inanis lectus fertur stratus ignotorum, quorum corpora reperiri suscipique non potuerunt.
Prosequitur autem funus quilibet tara de civibus quam de peregrinis : et mulieres, quae cum illis propinquitatis vinculo sunt conjunctae, ad sepulcrum adsunt ejulantes.
Haec autem in publico monumento condunt, quod est in pulcherrimo urbis suburbio, atque hic semper sepeliunt eos, qui in bello ceciderunt; illis exceptis, qui in campis Marathoniis obierunt: nam quum illorum virtutem insignem esse judicassent, in ipso loco sepulcrum fecerunt.
Postquam autem eos humarunt, vir aliquis ab ipsa civitate delectus, qui et prudentia haud vulgari esse et dignitate praestare videatur, orationem illorum laudibus convenientem super ipsis habet; postea vero discedunt.
Hoc igitur modo mortuos sepeliunt; et toto belli tempore, quoties accidebat, hoc ritu utebantur.