History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Haec locutus, quoniam ipse Ephorus erat, in Lacedaemoniorum concione sententias rogavit.

Tunc autem (nam voce, non calculis suffragia (erunt) negavit se discernere, utra tox esset major; sed quia volebat ipsos sententiam aperte dicentes ad bellum movendum promptiores esse, dixit: « Cui vestrum, Lacedaemonii, foedera rupta esse, et Athenienses injuriam facere videntur, surgat, et in locum illum (quemdam locum ipsis ostendens) discedat; cui non videutur, in alterum. »

Illi autem, quum surre-xissent, discessionem fecerunt, et longe plures fuere, quibus foedera rupta videbantur.

Accitisque sociis, dixerunt, sibi quidem videri, Athenienses injuste agere, velle tamen et socios omnes ad suffragia ferenda accire, ut de communi consilio, si videretur, bellum facerent.

Atque illi quidem, his confectis, domum abienint; et postea etiam Atheniensium legati, rebus transactis j quarum causa venerant.

Hoc autem illius concionis decretum, foedera esse rupta, factum est anno ab initis tricennalibus foederibus decimo quarto, quae post res jn Euboea gestas inita erant.