History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Haec autem Athenienses contra Potidaeatas statim post navale praelium ad Corcyram commissum moliri coeperunt.

Nam et*Corinthii aperte jam erant infensi, et Perdiccas Alexandri filius, Macedonum rex., in hostem mutatus erat, quum ante socius et amicus esset.

Ideo autem factus est hostis, quod cum Philippo fratre suo et Derda communiter bellum contra se gerentibus Athenienses societatem fecissent.

Et commotus metu Lacedaemonem legatos mittens operam dabat, ut bellum illis cum Peloponnesiis oriretur, et Corinthios sibi conciliabat, ut Potidaea defectionem faceret.

Quinetiam cum Chalcidensibus et Bottkeis, qui sunt in Thracia, agebat, ut una defectionem facerent, existimans, si civitates istas agro suo finitimas haberet socias, bellum se cum illis facilius geslqrum.

Quae cum cognovissent

22

Athenienses, et harum civitatum defectionem praeoccupare vellent (triginta enim tum naves et mille gravis armaturae milites in ejus agrum miserant, praefecto Archestrato Lycomedis filio, cum decem aliis collegis,) mandarunt navium praefectis, ut et obsides a Potidaeatis caperent, et iirbis muros demolirentur, et accurate caverent, ne proximae civitates defectionem facerent.