History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
« De Lacedaemoniis, o socii, non amplius conqueri possimus, quasi non et ipsi bellum decreverint, et nos nunc ad hoc convocarint. Decet enim duces, in suis rebus pari conditione usos, publica commoda praecipue spectare.
De nobis vero, quotquot commercium cum Atheniensibus jam habuerunt, non sunt admonendi, ut ab illis caveant; sed illos potius, qui loca mediterranea incolunt, nec in aditu aliquo liabitant, scire oportet, nisi hominibus loca maritima incolentibus opem ferant, majore eos cum difficultate fructus, quos anni tempora ierunt, comportaturos, et vicissim eorum, quae maris usus continenti suppeditat, perceptionem difficiliorem habituros; nec oportet eos malos esse judices rerum, quae nunc dicuntur, quasi ad ipsos minime pertineant; sed exspectare, si res hominum oram maritimam incolentium neglexerint, calamitatem istam ad se quoque tandem perventuram; et sc nunc de se ipsis non ininus consultare.