Historiae

Agathias Scholasticus

Agathias Scholasticus. Agathiae Myrinaei historiarum libri quinque Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volume 1. Niebuhr, Barthold Georg, editor. Bonn: Weber, 1828.

20. Interea vcro Aligcrnus Frcdigerni quidem fiiius, fratdr vero Teiae, cuius ctiam antea mentionem fecimus in obsidione Cumarum,

56

postquam Franci in Italiam vcnissent, ct Gothorum res omnes ad ipsos esscnt dcvolutae, solus visus est, quid consultum ct ex re es- set, coguovisse, et futura praevidissc. Deliberanti cnim ipsi de prae- scnti reium statu , haec cogitatio in mcntem vcnit, quod Franci spe- ciosum quidcm titulum ac praetextum captabant societatis bellicae cum Gothis initae, quippe qui acciti vcnissentj quod vero animis suis agitabant, aliud quiddam re ipsa appaiiturum. Fore cnim vide- bat, ut ctiarasi Romanis superiores cvadcrent, Gothis Italia non ce- dcrcnt, sed illis re ipsa primis subactis, quibus suppetias verbis latu- ri venerant , Francos principcs cis imposituros , patriisque legibus cos esse spoliaturos. Haec itaquc cum frequcntcr sccum reputaret, ct cum animo suo revolvcrct, simulque obsidiono prcracrctur , consultissimum fore iudicavit , si urbcm cura pccuniis omnibus Narseti traderet, ac dcinccps Romanoruni instituto ac moribus viverct, pe- riculis et barbarico vhcudi raore valcrc iussis. Aequum cnim ei vi- debatur, si Gotlu Italiain obtinere non possent, vetcrcs certc cius babilatores et indigcnas ab origine duces eam rccuperare, neque per- petuo suis sedibus fraudari. Hacc itaquc et ipse sua cx parte prae- starc in animum suum induccbat, ct lcliquac gcnti suac prudcntis

57

consilii exemplum statuere. Cum itaque obsidentibus Romanis prius nuntiasset, cupere se praefectum exercitus adire, idque ei permissum esset, ad Classes venit, ubi Narsetem morari cognoverat. Situm vero est id castellum in agro Ravennate; cumque ei in conspectum venisset, et claves urbis Cumarum ipsi in manus tradidit, omniaque sua benevola oflicia ei detulit. Narses eum advenientem benigne complexus maioribus eum bonis remuneraturum promisit: statimque partem copiarum Cumas obsidcntium in urbem misit, qui et ipsam et pecuniam omnem recipcrcnt, tutoque omnia conservarent; reliquis copiis in alia oppidula ct castella secedere ibique bibernare iussis. Quae quidem omnia ita peracta sunt. Posteaquam vero Herulorum exercitus proprio iterum duce fuit orbatus, duo autem inter eos essent viri insignes, dubiaeque inter se praestantiae, varie in utrumquc militum animi et studia inclinarunt. Una enim exercitus pars Arutb maximi faciebat, planeque sibi persuadebat, omnia melius successura, si ille ipsis dux daretur; alteri parti magis placebat Sindual, ut strenuus maxime et in re bellica valdc exercitatus. Cui quidem parti ctiam asseutiens Narscs, hunc eis ducem praefecit

58

misitque etiam hos, ubi commodissime videbantur hibernaturi; Aligernum vero atl Cesenam urbem ire iussit cum mandatis, ut cum eo venisset conscenso muro urbis manifeste elato capite prospiceret, ita ut ab omnibus quis esset dignosei posset. Quod ipsum eo consilio mandarat, ut Franci qui illac videbantur transituri, eum sua sponte ad Romanos transisse cernerent, et de expeditione in Cumas, pecuniaeque spe animum abiicerent; vel forte de totius summa, utpote locis omnibus opportunis iam praeoccupatis, Atque Aligernus quidem Francos praetereuntes conspicatus, contumeliis verborum eos e sublimi muro excipiebat, et subsannabat, ut frustra deinceps festinantcs, et post festum, quod aiunt, venientes, cum pecunia omnis in Romanorum potestatem atque adeo ipsa etiam Gothici principatus iusiguia; adeo ut si quis etiam in posterum rex Gothorum declararetur, non haberet, quo spectabilior honoratiorque esset, militari tantum veste indutus, ipsoque habitu privatum hominem praeferens Franci vero contra ei convitiabantur, gentis suae proditorem appellantes; et de statu rerum ambigere videbantur, et an bellum ultra gerendum ipsis esset deliberare. Vicit tamen ea sententia, desistendum non esse, quin potius urgendum institutum.

59

21. Interea Narses Ravennae subsistens, atque inter copias, ibi erant, versans, rebus omnibus recte constitutis, Ariminum concessit cum eodem quo antea venerat comilatu. Mortuo euim paulo ante Vaccaro, genere Varno, viro imprimis gravi et bellicoso, statim Theodibaldus eius filius cum Varnis eum comitantibus ad Romanorum Imperatorem accesserat, et Arimiui erat tanquam ibi Narsetem conventurus, quo etiam ipse ea de causa venerat, ut omnibus liberaliter auro donatis firmissimos belli socios haberet. Hisce rebus occupato Narsete, Franci ad duo millia mixtim peditum et equitum, qui a suis praefectis ad vastandum et depraedandum agrum erant emissi, cum iam urbi appropinquassent, agrosque vastarent ct boves aratores abigerent, omniaque promiscue agerent ac ferrent, aspiciente Narsete, (sedebat enim ipse in sublimi quadam pergula, unde in campum erat prospectus) turpe parumque generosum ratus, nisi ex re praeseuti vim propulsaret; urbe exit, conscenso equo, qui habenis audientissimus esset, pariter et generosus ac ferox, quique non solum composite sciteque prosilire ct saltare nosset, sed etiam impetum in hostem facere, cursumque sistere et retro ferri usu multo essct edoctus, ct e comitatu suo quotquot rei bellicae non omnino erant imperiti, sequi se

60

iussit: qui quidem in equos insilientes (erant vero viri trecenti) eum sccuti, recta in hostem contenderunt. Tum hi eos irruentes conspicati, non iam palantes sparsim vagabantur, neque arbitror praedae memores erant, sed protinus sese equites peditesque congregarunt, et in unum agmen composuerunt; non quidem illud densum (qui enim fieri poterat, cum non admodum multi eo venissent?) validum tamen, cum scutatos iner se consertos equitum alae cingerent. Romani vero cum iam intra teli iactum pervenissent, manus quitlem conserer confligere cum hostibus instructa acie stantibus nequaquam expedire censebant: sagittis vero et iaculis velitantes primam aciem labefa ctare frontisquc densitatem diffringere conabantur. At illi cum intei se scutis optime essent constipati, firmi immotique stabant, nullaque ex parte aciei continuum convellebant; siquidem et densam quandam silvam nacti, arboribus ut vallo utebantur. Iam vero etiam telorum iactu sc tuebantur, quac patria ipsorum lingua angones vocantur.

22. Cum itaque nihil damni acciperent, Narses omnia secum reputans, barbarum quoddam stratagema et Hunnis magis excogitavit. lussit enim suos terga vertentes retrorsum concitatius

61

ferri, veluti timore perculsos fugamque capessentes: ut scilicet ea ratione barbari quam remotissime e silva in apertum campum evocarentur: reliqua enim sibi curae fore dixit. Atqui hi quidem ut mandatum eis erat, fugam arripueruut; Franci vero fuga decepti et verum timorem esse rati, confestim animis pleni aciem solvunt, silvaquc egressi, fugientes acriter insequuntur; ac primi quidem evolarunt equites, sequebantur vero ex peditibus quotquot robore et pedum celeritate maxime valebant; omnesque acerrime rem urgebant, tanquam Narsetem ipsum iamiam vivum capturi, et nullo fere negotio optatum finem toti bello imposituri. Atque bi quidem ordinis omnis obliti sparsim nihilque sibi caventes procurrebant, gaudentes bonaque spe sese oblectantes. Romani vero effusis habenis ad anteriora ferebantur: diceres certe eos re ipsa formidantes fugere, adeo proxime vero pavorem simulabant. Posteaquam vero barbari iam per nudum campum dispersi quam longissime a silva essent avulsi; tum vero confestim signo per Narsetem dato, Romani conversis equis in adversos sese explicantes, persequentibus in frontem occurrerunt, et in universos inopinato rei perculsos caesim punctimque saevicbant, atque ita fuga ipsis in persecutionem vice versa cessit. Equites itaque barbarorum non ignari, quo in periculo versarentur, quam celer-

62

rime ad silvam reliquasque copias refugientes, salutem sibi strenus fuga quaesierunt: pedites vero turpiter caesi, cum ne manum quidem tuendi sui causa moverent, inopinata vicissitudine consternati et quodammodo mente capti. Omnes itaque sparsim iacebant, veluti suum fere aut ovium greges miseraudum in modum trucidati. Caesis itaque his fortissimis viris, supra nongentos, reliqui confestim tergisversis ad suos sese duces receperunt; ut non prius in tuto futuri, quam se reliquo exercitui coniunxissent. Narses vero Ravennam reversus, rebusque omuibus eo loci rectissime coustitutis, Romam se contulit ibique hibernavit.