Testimonia et Fragmenta

Antipater Tarsensis

Antipater Tarsensis. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 1. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903. (1964 printing.)

Seneca epist. ad Lucil. 92, 5. Quidam tamen augeri summum bonum iudicant, quia parum plenum sit fortuitis repugnantibus. Antipater quoque inter magnos sectae huius auctores aliquid se tribuere dicit externis, sed exiguum admodum. vides autem quale sit, sole te non esse contentum, nisi aliquis igniculus adluxerit?

Seneca epist. ad Lucil. 87, 38.Ex malis bonum non fit. ex multis paupertatibus divitiae fiunt: ergo divitiae bonum non sunt. Hanc interrogationem nostri non agnoscunt: Peripatetici et fingunt illam et solvunt. ait autem Posidonius hoc sophisma, per omnes dialecticorum scholas iactatum, sic ab Antipatro refelli: Paupertas non per positionem dicitur, sed per detractionem (vel ut antiqui dixerunt per orbationem. Graeci κατὰ στέρησιν dicunt). non quod habeat dicitur, sed quod non habeat. itaque ex multis inanibus nihil impleri potest: divitias multae res faciunt, non multae inopiae. Aliter, inquit, quam debes, paupertatem intellegis. paupertas enim est non quae pauca possidet, sed quae multa non possidet: ita non ab eo dicitur, quod habet, sed ab eo, quodo ei deest. Facilius quod volo exprimerem, si latinum verbum esset, quo ἀνυπαρξία significa[re]tur. hanc paupertati Antipater adsignat.

Cicero de finibus III 57. Qui autem post eos fuerunt (scil. post Chrysippum et Diogenem) cum Carneadem sustinere non possent, hanc quam dixi bonam famam ipsam propter se praepositam et sumendam esse dixerunt, esseque hominis ingenui et liberaliter educati velle bene audire a parentibus, a propinquis, a bonis etiam viris, idque propter rem ipsam, non propter usum, dicuntque ut liberis consultum velimus, etiam si postumi futuri sint, propter ipsos, sic futurae post mortem famae tamen esse propter rem, etiam detracto usu, consulendum.

Clemens Alex. Stromat. V 14 p. 254 Sylb., V. II p. 705 Pott. Ἀντίπατρος μὲν οὖν ὁ Στωϊκὸς τρία συγγραψάμενος βιβλία περὶ τοῦ ὅτι κατὰ Πλάτωνα μόνον τὸ καλὸν ἀγαθόν, ἀποδείκνυσιν ὅτι καὶ κατ’ αὐτὸν αὐτάρκης ἡ ἀρετὴ πρὸς εὐδαιμονίαν· καὶ ἄλλα πλείω παρατίθεται δόγματα σύμφωνα τοῖς Στωϊκοῖς.