Testimonia et Fragmenta
Antipater Tarsensis
Antipater Tarsensis. Stoicorum veterum fragmenta, Vol. 1. von Arnim, Hans Friedrich August, editor. Stuttgart: Teubner, 1903. (1964 printing.)
Diog. Laërt. VII 142. περὶ δὴ οὖν τῆς γενέσεως καὶ τῆς φθορᾶς τοῦ κόσμου φησὶ Ζήνων - - - καὶ Ἀντίπατρος ἐν τῷ δεκάτῳ περὶ κόσμου (placitum vide Chrys. fr. phys. 581).
Macrob. I 17, 57. haec est autem de nece draconis ratio naturalis, ut scribit Antipater Stoicus. nam terrae adhuc umidae exhalatio meando in supera volubili impetu atque inde sese, postquam calefacta
est, instar serpentis mortiferi in infera revolvendo corrumpebat omnia vi putredinis, quae non nisi ex calore et umore generatur, ipsumque solem densitate caliginis obtegendo videbatur quodam modo lumen eius eximere: sed divino fervore radiorum tandem velut sagittis incidentibus extenuata exsiccata enecta interempti draconis ab Apolline fabulam fecit.Plutarchus de sollert. anim. cp. 4. ὄνοις δὲ καὶ προβάτοις Ἀντίπατρος ἐγκαλῶν ὀλιγωρίαν καθαριότητος, οὐκ οἶδα πῶς παρῆλθε τὰς λύγγας καὶ τὰς χελιδόνας etc.
Plutarchus Aetia physica 38 (ex versione Gyberti Longolii). Cur lupae certo anni tempore omnes intra duodecim dies pariunt? Antipater in libro de Animalibus partum lupas proicere adserit, quum glandiferae arbores florem abiciunt, quo gustato uteri illarum reserantur; quum eius copia non est, partum in ipso corpore emori nec in lucem venire posse. propterea regiones illas a lupis non vastari, quae glandium quercuumque feraces non sunt.
Cf. Cic. de divin. II 33. (possunt haec Stoico Antipatro vindicari de συμπαθείᾳ disserenti, sed certi nihil affirmare licet.)