Fabulae Aesopeae

Babrius

Babrius. Babrii Fabulae Aesopeae. Crusius, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1897.

Pseudodositheus, qui genealogiam Hygini interpretamentis adiectam (p. 65 sq. B.) scripsit ‘Maximo et Apro consulibus’, i. e. anno p. Chr. n. 207 (CIL. III 2 p. 1125), duas Babrii fabulas (84. 140) omnibus verbis opusculo suo recepit, alias sermone pedestri imitatus esse videtur (cf. Hausrath, Unters. zur Überl. der aesop. Fabeln 299). Itaque, si ab eodem interpretamenta omnia scripta sunt auctore, aut ipso a. 207 aut aliquot annis ante vel post a. 20 fabularum Babrianarum conlectio quaedam homuinum manibus terebatur.

Saeculo p. Chr. n tertio (ante Palmyram deletam a. 272) puer Palmyrenus fabulas XIV, alias a Babrio versibus inclusas, solutis Babrii versibus alias, alias aliunde haustas magistro dictante tabulis ceratis excepit. Cf Hesseling, Journal of Hellenic studies XΙΙΙ 292. Philol LIII 232. 251; infra fab 136 sqq. Iam cum fabulae quaedam Palmuyrenae — octava scilicet atque quae contaminata est ex Babr. 82. 107 nona — gemellae sint Dositheanarum (VI et II), eodem et Pseudo -Dositheum et magistellum Palmyrenum libello scholastico usum esse scite suspicatus est A, Hausrath l. s. p. 299.

[*](1) Nimius est Hausrath, cum has fabulas a Babrians prorsus diversas esse dicit p. 299 (In zwei jedoch liegt eine von Babrius durchaus verschiedene Tradition vor etc.).)
4

Iulianus Caesar Dionysio ep. 58 (59), 5 p. 444 B (376 W.): τὸν μῦθον ἀκήκοας τὸν Βαβρίου Φαβεΐου Laur. LVIII 16), ‘Γαλῆ ποτʼ ἀνδρὸς εὐπρεποῦς ἐρασθεῖσαʼ (32, 1)· τὰ δὲ ἄλλα ἐκ τοῦ βιβλίου μάνθανε. 6. πολλὰ εἰπὼν οὐδένα ἂν πείσειας ἀνθρώπων, ὡς οὐ γέγονας ὅπερ οὖν γέγονας καὶ οἷον πολλοὶ πάλαι σε ἠπίσταντο. Dionysium aut versiculos memoria tenere aut Babrii libellum ad manum labere ratus fabulae acumine scite utitur imperator. Idem epist. p. 377 D. ὁ μῦς τὸν λέοντα τῷ μίσθῳ σώσας κτλ. et Misopog. p. 366 A λέγεται γάρ τοι καὶ τὸν ἰκτῖνα φωνὴ ἔχοντα παραπλησίαν τοῖς ἄλλοις ὄρνισιν ἐπιθέσθαι τῷ χρεμετίζειν κτλ., ubi fabularum 107 e 73 argumuenta oratione soluta adumbrat, Babrium sequitur, v. infra p. 65. 97. Alius generis est Iulian. fr. 9 p. 610 H. Nihil novi invenies apud W. Schwarz, Julianstudie Philol. LI 645.

Libanium περὶ τῆς ἑαυτοῦ τύχης vol. I p. 8 R.: ἦν κίνδυνος ἡγεμόσι τυφλοῖς ἑπόμενον εἰς βάραθρον ἀμαθίας πεσεῖν respexisse conicio Babr. 134, 10 sqq.

  • οὐρὴ δʼ ἡγεμὼν καθειστήκει
  • σύρουσα τυφλῇ πᾶν τὸ σῶμα κινήσει.
  • κοιλὸν δὲ πέτρης εἰς βάραθρον ἠνέχθη κτλ.
  • Certe haec fabulae forma aqu solum Babrium inveni tur, cf Fleck. annal. CXXVII (1883) p. 233. Quae Liban prugymnasmatis recepta sunt fabularum exempla (vol. lV p. 853 R.) a Babrio pendere demonstrari non potest, atque nimis exilia quae passim in aliis eius
    5
    opusculis observavi fabularum vestgia, veluti fabulae 139 in epitaphio Iuliani vol. I p. 528 R. Verum casu vix factum est, uod ep. 47, 16 p. 24 W. ἀλλʼ ἡμεῖς οἱ μύες --- ὑμᾶς ὠφελεῖν πειρώμεθα τοὺς λέοντας eodem fabulae 107 exemplo utitur, quo Iulianus ep. 8.

    Fabulae ab Aphthonio tumido quodam dicendi genere conscriptae (Nevei. p. 322 sqq. cf. praef.) inito auctore exemplaris Babriani vestigiis sunt notatae, cf. adn. ad fab. 3, 11. 29. 43. 44. 73, 2. 98. 109. 156c. 161c. 194.

    Themistius Charist. XVI p. 208a: πεποίηται δὲ καὶ Αἰσώπῳ τῷ μυθοποιῷ ἅμιλλά τις πειθοῦς καὶ βίας καὶ ἀνύει τι μᾶλλον ἡ πειθὼ τῆς βίας --- καὶ γυμνοῖ πρόσθεν ὁ ἥλιος τῶν λάβρων πνευμάτων expressisse videtur Babr. 18, 13 sqq.

  • αὐτὸς δὲ ῥίψας τὴν σισύραν ἐγυμνώθη.
  • 14 έγει δʼ ὁ μῦθος· „πρᾳότητα, παῖ, ζήλου.
  • ἀνύσεις τι πειθοῖ μᾶλλον ἢ βία ῥέζων.
  • Unde aliquid fidei accedit ultimis illis versibus, quos interpolatori tribuerunt Eberhard et Rutherford: quamquam epimythia manu aliena adiecta iam tertio saeculo excepit puer Palmyrenus test. 1.

    Idem Basan. XXI p. 262 b σοφὸς γὰρ ἦν Αἴσωπος ὁ μυθοποιός (pr. I 15), ὃς ἔφη τούς ἀνθρώπους δύο πήρας ἕκαστον φέρειν --- γέμειν δὲ κακῶν ἑκατέραν, ἀλλὰ τὴν μὲν ἔμπροσθεν τῶν ἀλλοτρίων, τὴν δὲ ὄπισθεν τῶν αὐτοῦ τοῦ φέροντος καὶ διὰ τοῦτο οἱ ἄνθρωποι τὰ μὲν ἐξ αὑτῶν κακὰ οὐχ ὁρῶσι,

    6
    τὰ δὲ ἀλλότρια πάνυ ἀκριβῶς θεῶνται secutus est Babr. 66, 4 sq.

  • δύω πήρας
  • κακῶν γεμούσας, τὴν πρόσω μὲν ὀθνείων,
  • ἰδίων δὲ τὴν ὄπισθεν, ἥτις ἦν μείζων.
  • διό μοι δοκοῦσι συμφορὰς μὲν ἀλλήλων
  • βλέπειν ἀκριβῶς, ἀγνοεῖν δὲ τὰς οἴκοι.
  • Iterum ultimos versus, quos damnavit Eberhard, legit et transcripsit Themistius.

    Minus evidentia reliqus exempla, cf. XXI p. 245 b ═ Bebr. 139; XIII 174 c ═ Babr. 103 (λέοντα ἀρρωστοῦντα Them., λέοντος ἀρρώστου Babr.); XXII p. 278 d ═ Babr. 44; XXIV p. 306 b ═ Babr. 72 (ἐν τῷ ἀγῶνι τοῦ κάλλους Them., κάλλους — ἀγῶνα Babr.); XXVII p. 338 cd ═ Babr. 155; Mus. Rhen. XXVII p. 458 ═ 120, 8.

    Gregorius Nazianrenus fabulam quae legitur in epistula CXIV (vol. III p. 210 M. ═ Aesop 416b H.) contaminasse videtur e Babrii Ath. 12 et Bodl. 45 (infra fab. 147), nam parum veri simile est ipsum Babrii fontem (Nicostratum ?) eum reclusisse. Idem fabula iambica γαλῆν καθίζει μῦθος εἴσω παστάδος, quam inseruit carmini de se ipso XII v. 701 sqq. Toll. (vol. III 1218 M.), dictionis quidem Babrianae flores et colores non recepit, sed ipsius narrationis lineamenta fldeliter descripsit. Nimis exilia alia fabellarum sunt frustula. veluti poem. moral. XXXIX 55 ═ 72. Sed paullo confidentius quam olim (de Babr. 239 2) Babrium eum novisse nunc profiteor.

    7

    Auson epist. 16 ad Probum: Apoloqos Titiani --- ad nobilitatem tuam misi, id. ib. v. 74 sq.

  • Apologos en misit tibi
  • ab usque Rheni limite
  • Ausonius nomen Italum
  • praeceptor Augusti tui,
  • Aesopiam trimetriam,
  • quam vertit exili stilο
  • pedestre concinnans opus
  • fandi Titianus artifex.
  • Aesopiam hanc trimetriam Babrii esse omnes fere pro certo sumupserunt, cf. quae comuposui de Babr. p. 238 (addendus lo.A.Fabricius de Aes. XII bibl. lp. 650 Harl, Aesop. Fur. ed. Lips. p. XL). Eandem sententiam cur sequar l. s s. (ct. Fleck. ann. 650) accuratius explicavi. Ausonius ipse Babrii fabulam 75 Phaedro et Romulo ignotam, quam expressit epigrammate miro casu et ipso septuagesimo quinto, hauseritne e Titiani paraphrasi an ex genuino Babrii opusculo dubitari potest.

    Avian. fab. epist. ad Theodos. p. Ell: Huius ergo mateniae [fabularum] ducem nobis Aesopum noveris, qui responso Delpphici Apollinis monitus ridicula Αἰσώπεια γελοῖα orsus est ut legeda firmaret. Verum has pro exemplo fabulas et Socrates divinis operibus indidit e poemati suo Flaccus aptavit, quod in se Sub ioconurm communium Specie vide argumenta contineant. Quas Graecis iambis Babrius repetens in duo volumina coartavit, Phaedrus etiam partem aliquam quinque

    8
    in libellos resolvit. De his eqo ad quadraginta et duas in unum redactas fabulas dedi, quas rudi latinitate compositas elegis sum explicare conatus. Habes erqo opus quo animum oblectes, ingenium excerceas, sollicitudinem leves totumque vivendi ordinem cautus agnoscas. Loqui vero arbores, feras cum hominibus gemere, verbis certare volucres, animalia ridere fecimus, ut pro singulorum necessitatibus vel ab ipsis inanimis animis codd., num fuit inaimis animi cf. 11, 8 sententia profenatur. Avianum Titiani paraphras usum esse probabilius, quam genuino Babrii opusculo (cf. Pauly-Wissowa encycl. ll 2 s. Avianus); e praefatione Titiani ipsa illa petita esse videntur, quae in epistola ad Theodosium data exponit. Unde intellegitur, cur Titiani mentionem non faciat scriptor utique longe recentor.

    Suid. s. v. (Hesych. p. 37 Fl.) Βαβρίας ἢ Βάβριος μύθους ἤτοι μυθιάμβους· εἰσὶ γὰρ διὰ χωλιάμβων ἐν βιβλίοις ι΄· οὗτος οὓς Bernh. ἐκ τῶν Αἰσωπείων τινὰς μύθων μετέβαλεν ἀπὸ τῆς αὐτῶν λογοποιίας εἰς ἔμμετρα ἤγουν τοὺς χωλιάμβους. Verba οὗτος κτλ. a lectore neglegenti adiecta esse putat Flach. Sed universa vita sitne Hesychii dubitari potest; certe auctor eius nihil de Babrio compertum habuit, nisi quod ex ipso eius libello conligere poterat: unde vel nominis formam — legit Βαβρίου μῦθοι vel μυθίαμβοι — in ambiguo reliquit. Decem Suidae libros cum Nicostrati decamythia composui de Babr. 229, sed cf. praef.

    Caetera Byzantinorm testimuonia infra composita invenies ad calcem libelli.