Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Hoffmann, Samuel Friedrich Wilhelm (1803-1872), editor.

Restat, ut dicamus insularum nobis affinium ambitus, prout accepimus ab Artemidoro, Menippo et aliis autoribus fide dignis. Gadium longitudo stadiorum 108, latitudo 16. Fretum ad columnas Herculis, qua angustissimum est, patet 80 stadia.

317
Praeterea in mari Hispanico insulae; Pityusa maior et habitata longa stadia 300; minor 100. Gymnesiarum vero, quae a Carthaginiensibus vocantur Baliariae, (nam funditores sic Baliares appellantur) maior longa est stadia 1200, lata 400. minor stadia 300.
318
Stoechades, quia in directum iacent suo nomine indicantes ordinem, urbibus Massiliensium sunt oppositae. Harum tres sunt maiores; minores duae proximae ipsi Massiliae. Sardinia habet figuram, similem hominis vestigii, estque in medio sui cava, et longa 2200 stadia.
319
Cyrnus (Latinis Corsica) adiacet Sardiniae, vilior multo illa, brevior dimidio; in longitudinem patet stadia --- Ex Populonio Hetruriae in Sardiniam et in Corsicam vela dimittuntur traiectu stadiorum 2200.
320
Siciliae ambitus secundum Timosthenem est 4740 stadiorum, figura triangulari, cuius latera sunt inaequalia; a Peloro promontorio in Italiam traiectus est undecim stadiorum fretum: latus insulae a Peloro ad Pachynum stadiorum 1037, a Pachyno ad Lilybaeum 1600, iuxta Timosthenem a Lilybaeo in Peloriada stadia 1700. A Lilybaeo in Aspidem Lybiae traiectus patet stadia 1600.
321

Cercina insula habet longitudinem stadiorum 70, et ubi angustissima est, latitudinem 40. Iacet e regione urbis in continente Thenae, iuxta initium Syrtis minoris. Adiacet vero Cercinae Cercinitis insula ponte coniuncta; longa stadia 40, et lata 25.