Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Hoffmann, Samuel Friedrich Wilhelm (1803-1872), editor.

Aegaeum mare sequitur Hellespontus ad Abydum et Sestum desinens: mox Propontis usque ad Chalcedonem et Byzantium patens, ubi angustiae, a quibus Pontus incipit, post quem iacet Palus Maeotis. Rursum si incipias a confiniis Africae et Europae, erit Ibericum mare, quod a Columnis pertinet ad montem Pyrenaeum,

298
inde Ligusticum ad fines usque Hetruriae. Huic adiacet Sardoum supra Sardiniam versus Africam inferne vergens. Tyrrhenum ab extrema Liguria porrigitur usque ad Siciliam. Deinde sequitur Libycum, Creticum et Siculum, tum et Ionium cum Adriatico; quod ipsum a Siculo mari refunditur. Postea se offert Cortinthiacus sinus, qui et Alcyonium mare vocatur. Inter Sunium et Scyllaeum promontoria iacet Saronicum pelagus; hinc sequitur Myrtoum et Icarium, quod continet insulas Cycladas: inde transitur in Carpathium, Pamphylium atque Aegyptium; super autem Icarium statim est Aegaeum.

Europae autem ab ostiis Tanais fluvii ad columnas Herculis

299
praeternavigatio stadiorum est 69709. Africae vero ab oppido Tingi usque ad ostium Nili Canobicum stadiorum 29252. Asiae omnis a Canobo ad Tanain fluvium praeternavigatio stadiorum 40111, sinubus una comprehensis: Ita ut littoralis omnis ora universi nostri orbis conficiat summam stadiorum 139072: si tamen Maeotis palus, cuius ambitus est stadiorum 9000, non connumeretur. Eius ostium vocatur Bosporus Cimmerius, longus stadia 78.

Euxinus vero Pontus ambitur stadiis 23083. Thracius Bosporus, angustiae, quas Darius ponte iunxit subitario aggredians Scythas, stadiorum sex.

300

Mare Persicum, quod est valde rotundum, ostium suum contrahens promontorio Carmaniae et Arabiae, habet circuitum stadiorum 20000. Ostium vero ipsum inter Arabiam et Carmaniam patet stadia 400.