Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Hoffmann, Samuel Friedrich Wilhelm (1803-1872), editor.

Hyrcanum vero, quod et Caspium mare, lunato flexu sinuatum, et ut aliis placet, oblongum, extenditur in stadia 22000; ostium vero traiicitur stadiis quatuor.

301

Arabicus sinus, qui est angustus et oblongus, initium capit ab Heroum oppido, praeterit oram Troglodyticam, usque ad oppidum Ptolemaïdem ad venationes; habet stadiorum 9000 longitudinem.

302
Huius sinus fauces ad oppidum Diren latae stadia 60: inde deinceps navigatur stadiis 6500. Reliquum vero non navigatur praeter rubrum mare usque ad oceanum per octo millia stadiorum. Id vero latus, quod Arabiae praetenditur a recessu Elani
303
tico , est stadiorum 14000. Porro ipsa Arabia ad rubrum mare exporrigitur, et extenditur per longitudinem 12000 stadiorum.

Longitudo vero orbis terrarum concipitur a fluvio Gange ad

304
Gades esse stadiorum 68549 hoc modo. A Gange ad Myriandrum in sinu Issico positam, sunt stadia 41725; quae summa sic colligitur.
305
A Gange ad Indi fluminis ostia sunt 16000 stadia: ab Indo ad portas Caspias 15300; hinc ad Euphratem 10050; inde ad Myriandrum stadia 375.

Iam vero a Myriandro usque Gades stadia 26820, hoc modo:

306
a Myriandro ad Cypri Cleidas stadia 1400. Inde ad promontorium Acamanta stadia 1300. Hinc in Chelidonias per mare Pamphylium stadia 1300. Tum ad Patara 800; dein in Rhodum 700; ad Astypalaeam per Carpathium stadia 940; ad Tae
307
narum stadia 1450; ad Pachinum Siciliae 4600; ad Lilybaeum per mare Libycum stadia 1520; ad Caralin Sardiniae per mare Tyrrhenicum stadia 2800; ad Gades praeternavigati insulas
308
Gymnesias 10000 stadiorum cursus. Ab Gadibus praeter Sacrum promontorium et Artabrorum portum stadia 3932. Ita fiunt in universum 72477 stadia.
309