Geographiae informatio
Agathemerus
Agathemerus, creator; Hoffmann, Samuel Friedrich Wilhelm (1803-1872), editor.
Tandem Dicaearchus definit orbem terrarum non aquis, sed ductu lineae cuiusdam simpliciter rectae, a columnis Herculis per Sardiniam, Siciliam, Peloponnesum, Ioniam, Cariam, Lyciam, Pamphyliam, Ciliciam, et Taurum, et inde usque ad Imaum actae: secundum quam alias orbis partes Boreales, alias Australes nominat.
Venti autem flant ab Aequinoctiali ortu Apeliotes, ab occasu Aequinoctiali Zephyrus; a meridie Notus, a Septentrione Aparctias: ab aestivi Tropici ortu spirat Caecias; dein ab ortu Aequinoctiali Apeliotes, ab hiberno denique Eurus.
Rursum ab occasu hiberno Libs, deinde ab occasu aequinoc
Syrtium autem maior quinque millibus stadiorum ambitur, minor mille et sexcenta continet. Fauces vero maris Adriatici,
Aegaeum mare sequitur Hellespontus ad Abydum et Sestum desinens: mox Propontis usque ad Chalcedonem et Byzantium patens, ubi angustiae, a quibus Pontus incipit, post quem iacet Palus Maeotis. Rursum si incipias a confiniis Africae et Europae, erit Ibericum mare, quod a Columnis pertinet ad montem Pyrenaeum,