Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Hoffmann, Samuel Friedrich Wilhelm (1803-1872), editor.

Continentes autem appellantur (Graeca voce) quasi infinitae, ob ignorationem. Asia dicta est ab ἄσσον, quod propinqua sit ex Europa in illam euntibus, sive terrestri itinere, sive navali secundum insulas ordine sitas, quales sunt Euboea, Andros, Tenos, Myconos, Icaria, Samos, Mycale. Europa dicta est ab Euro. Lybia Graecis plane latebat, sed a populo nobili inter Phoenices, et significat leones. Oceanus dictus ab aestuum terras undique pulsantium concitatione.

292

Tandem Dicaearchus definit orbem terrarum non aquis, sed ductu lineae cuiusdam simpliciter rectae, a columnis Herculis per Sardiniam, Siciliam, Peloponnesum, Ioniam, Cariam, Lyciam, Pamphyliam, Ciliciam, et Taurum, et inde usque ad Imaum actae: secundum quam alias orbis partes Boreales, alias Australes nominat.

293