Geographiae informatio

Agathemerus

Agathemerus, creator; Hoffmann, Samuel Friedrich Wilhelm (1803-1872), editor.

Veteres ergo orbem habitabilem effigiarunt rotundum, mediam vero sitam esse Graeciam, et eius Delphos; obtinere enim umbilicum terrarum. Sed Democritus, cujus multa scientiae experimenta exstant, primus affirmavit terram esse oblongam, ita ut longitudo ad latitudinem habeat rationem sesquialteram. Cui sententiae etiam Dicaearchus Peripateticus accessit. Eudoxus autem dixit longitudinem ad latitudinem esse in ratione dupla; sed Eratosthenes in majore quam dupla. Crates semicirculo as

290
similavit: Hipparchus similem mensae: alii caudae belluinae, Posidonius Stoicus fundae tradidit, cuius media latitudo ab Austro in Boream pateat, angustior pars circa orientem et occidentem procedat, sic tamen ut latior sit, qua India pertinet ad Eurum.

Termini continentium sunt: Europae quidem atque Africae columnae Herculis: Africae et Asiae Nilus, vel, ut alii volunt, Isthmus ille a palude Sarbonide et sinu Arabico: Asiae vero et Europae terminum antiqui dixerunt Phasin fluvium, et Isthmum,

291
qui a Sarbo ad mare Caspium extenditur; postea autem recentiores Maeotidem paludem et fluvium Tanain.