History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Secundum hunc nuncium igitur Athenienses viginti tamen naves instruebant, et concionem cogebant, unam quidem, quae statim tunc primum in Pnycem, quas dicitur, vocabatur, ubi etiam alias comitia habere consueverant , in qua quidem abrogato quadringentis viris imperio rerum administrationem quinque millibus tradere decreverunt (esse autem ex hoc numero omnes, quotquot arma sua ipsi exhiberent), et mercedem ne quis ullam ullius magistratus gratia acciperet; qui aliter fecisset, eum sacrum esse iusserunt.

Habebantur autem postea et aliae crebrae conciones, in quibus et legumlatores, et cetera ad reipublicae administrationem pertinentia constituerunt. Atque sane maxime per primum illud tempus mea quidem aetate apparet ‘ Alheniensessrempublicam bene administrasse; nam utrius-que factionis, paucorum et multitudinis, in unum redactae, moderatum exstitit temperamentum, et e rebus afflictis hoc primum civitatem erexit.

Decreverunt autem etiam, ut Alcibiades aliique cum eo redirent, atque simul et ad illum et ad exercitum Samium legatis missis cohortabantur, ut strenue res gererent.