History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sed maxime eos et in proximo hoc perturbabat, si hostes ausuri essent, victoria potiti , confestim in ipsorum Piraeeum navibus vacuum tendere ; et tantum non jam adesse eos putabant.

Id quod illi, si audaciores fuissent, facile fecissent, et aut dissidium longe majus in urbe excitassent, prope eam in ancoris stantes , aut si remanentes eam obsedissent, et classem ab Ionia licet dominatui paucorum infestam coegissentpropinquis suis et universae civitati succurrere, et interea et Hellespontus, et Ionia, et insulae, et omnia loca ad Boeotiam usque pertinentia , et paene dixerim omne Atheniensium imperium in eorum potestatem venisset.

Verum non in ea tantum re Lacedaemonii Atheniensibus omnium maxime commodi hostes in bello gerendo fuerunt, sed etiam in aliis multis; quum enim moribus maxime differrent, alteri acres, alteri tardi, et alteri conando prompti, alteri timidi, idque praecipue in imperio maritimo, plurimum Atheniensibus proderant. Documento fuerunt Syracusani; qui quum moribus maxime similes illis extitissent, optime etiam bellum adversus illos administrarunt.