History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque ipse quidem, et qui cum eo erant, apud Deceleam in loco manebant, illos vero, qui praeterea venerant, aliquot dies in agro commoratos domum remisit. Postea vero quadringenti viri per legatos agebant cum Agide nihilo minus, et quum ille jam fadlius eorum verba admitteret, adhortatu ejus Lacedaemo-nem etiam legatos de compositione emiserunt, pacem facetv cupientes.

Mittunt autem etiam Samum decem viros, ut mi lites delinirent, ac docerent, non in perniciem reipubliar atque civium, paucorum dominatum constitutum esse, sed ad universae reipublicae salulem, et esse quinque millia civium, non autem quadragintos tantum, qui rempublicam administrarent, quum tamen Athenienses nunquam antes propter expeditiones et in exteris regionibus occupationes 1 ad ullam consultationem de re quantumvis aidua accessisse, ad quam quinque millia civium convenissent.

Quum au-

359
tem et alia quae dicere decebat, legatis praecepissent, eoa ' dimiserunt statim post imperii sui constitutionem, veriti, id quod accidit, ne nautica multitudo nec ipsa in paucorum dominatus statu manere vellet, et se ipsos, malo illic initium sumente, de statu dejicerent. -

Apud Samum enim jam de rebus novandis contra paucorum dominatum agebatur; et contigit, ut per idem tempus, quo illi quadringenti constituebantur, haec fierent.

Qui enim ex Samiis antea, ut dixi, in proceres insurrexerant, et erant pars popularis, rursus immutati, et indocti a Pisandro, quum venit, iisque Atheniensibus, qui Sami erant conjurati, ad trecentos conjurationem fecerunt , et ceteros, ut factionem popularem, aggredi parabant.

Et Hyperbolum quemdam, civem Atheniensem, abjectum hominem, qui non propter potentiae ac dignitatis metum, sed propter improbitatem et dedecus civitatis in exsilium per ostracismum pulsus erat, interficiunt, adjuvantibus Cbarmino, uno e ducibus, et quibusdam Atheniensibus, qui apud eos erant, quibus fidem dederant; et alia hujusmodi facinora cum iis perpetrarunt, et factioni populari insidias facere properabant

Hi vero, quum rem sensissent, et e ducibus Leonti et Diomedonti (hi enim, quod a populari factione colerentur, inviti paucorum dominatum ferebant,) id, quod futurum erat, significant, et Thrasybulo et Tbrasylo, quorum alter erat trierarchus, alter vero in gravi armatura atque etiam aliis, ut quisque maxime videbatur adversari conjuratis; et postulabant ab iis, ne negligerent se afflictos et Samum ab Atheniensibus alienatam, propter quam unam ipsorum imperium ad id usque tempus in eo statu permansisset.