History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Illo igitur die eos quidem, qui conjurationis conscii non erant, abire permiserunt, quemadmodum consueverant; sociis vero clam praeceptum erat, ad arma ipsa permanerent, sed procul ab his, et, si quis iis, quae fierent, adversaretur, sumptis armis ne concederent.

Quibus autem hanc praecepta erant, et qui ad hoc ipsum cum suis armis venerant, erant et Andrii, et Tenii, et Carystiorum trecenti, et ex jEginetis illi coloni, quos Athenienses illic habitaturos miserant.

His autem ita dispositis, illi quadringenti viri, cum occulto quisque pugione profecti, comitantibus centum et viginti [Graecis] adolescentibus, quibus utebantur, siculji aliquid manu faciendum erat, senatore* fabis creatos, qui in curia erant, circumsteterunt, eosque

358
sumpta sua mercede exire iusserunt, attulerant autem ipsi mercedem reliqui totius temporis, iisque exeuntibus dabant.

Quum igitur hoc modo senatus nihil refragatus ex curia se subduxisset, et ceteri cives nihil innovarent, sed quiescerent, illi quadringenti, in curiam ingressi, tunc quidem prytanes e suo copore sortito constituerunt, et qua*-cumque ad deos pertinent, votis atque sacri ficiis magistratum ineuntes usi sunt, postea vero valde immutata reipubtioe administrandae ratione, qua populus ante utebatur, praeterquam quod exsules non reducebant propter Alcibiadem, ceteris in rebus civitatem imperiose regebant

Aliquot etiam viros haud multos interfecerunt, quos utile videbatur de medio tollere, alios etiam in vincula conjecerunt, et nonnullos relegaverunt, et cum Agide quoque, Lacedaemoniorum rege, qui erat apud Deceleam, per caduceatorem agebant, dicentes se pacem facere velle, et consentaneum esse eum sibi, et non jam infido populo, facilius assentiri.

Ille vero existimans, civitatem non quietam esse, nec sic subito populum antiquam libertatem traditurum, nec quieturum, si magnum suorum exercitum conspexisset, et ne in praesentia quidem admodum credens eos non amplius turbari, illis quidem, qui a quadringentis missi erant, nihil quod ad compositionem spectaret, respondit, sed quum praeterea magnum exercitum ex Peloponneso ar-cessisset, non multo post et ipse cum illo praesidio, quod ad Deceleam erat, et cum copiis,quae venerant, ad ipsa Atheniensium moenia descendit, sperans, vel ipsos, dum essent turbati, in suam potestatem arbitratu suo facilius venturos, vel etiam primo statim impetu propter tumultum , quem intra pariter et extra fore credibile esset; nam longos muros, propter solitudinem, quae esset in iis, vix fieri posse ut non caperet.

Sed ubi et prope accessit et Athenienses in ipsa quidem urbe ne vel minimum quidem moverunt sed emisso equitatu ac parte quadam gravis et levis armaturae et sagittariohim, nonnullos hostium prostraverunt, quod ad urbem propius accessissent, et armis quibusdam et cadaveribus potiti eunt, ita demum Agis re perspecta rursus exercitum reduxit.