History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Tali modo igitur inter se adhortati Pisandrum tunc statim et dimidiam legatorum pariem domum dimiserunt ut res illic agerent, et mandatum iis erat, Ut in subditorum civitatibus, ad quas appellerent, paucorum dominatum constituerent; alteram vero dimidiam legatorum partem et in alia subditorum oppida, alium alio dimiserunt,

et Dio-trephem, circa Chium agentem, qui delectus erat, ut Thraciam gubernaret, ad provinciam suam mittebant. Qui quum Thasum pervenisset, statum popularem sustulit.

Post ejus autem discessum altero ferme mense Thasii urbem muris cingebant, quippe nequaquam jam desiderantes optimatum statura in Atheniensium societate, sed quotidie libertatem a Lacedaemoniis exspectantes;

nam eorum etiam exsules, ab Atheniensibus urbe pulsi, foris apud Peloponnesios erant, atque hi cum necessariis, qui in orbe erant, totis viribus operam dabant, ut et naves illuc adducerent , et Thasum ad defectionem impellerent. Accidit iis igitur, quod maxime cupiebant, ut et sine periculo civitas rem feliciter gereret, et popularis status tolleretur, qui adversaturus fuisset.

In Thaso igitur res cecidit contra vota illorum Atheniensium, qui paucorum dominatum constituebant, atque, ut mihi quidem videtur, etiam apud multos ahos subditos; animorum enim sobrietate civitatibus data et immunitate eorum, quae agerentur, converterant se ad apertam libertatem, foliati illo sui juris uso, quem Athenienses concedebant, non praelato.

At Pisander et ejus collegae, dum praetervehuntur, quemadmodum statutum erat, in urbibus statum popularem tollebant; quinetiam ex nonnullis urbibus gravis armatum

356
milites sibi socios adjunxerunt, quo» secum duceni es Athenas reverterunt,

et pleraque a conjuratis, jam confecta deprehenderunt. Etenim Androdem quemdam, acerrimum status popularis propugnatorem, qui etiam inter primos exstiterat auctor Alcibiadis expellendi, quidam ex juniori bus, conspiratione facta, clam interfecerunt, eutnque duabu» de causis, quod et populum suis concionibus ductaret, et quod eum Alcibiadi, tanquam reversuro et Tissapherni» amicitiam conciliaturo, gratificaturum existimarent, praecipuo quodam studio perdiderunt; et alios nonnullos non admodum secum sentientes eodem modo dani sustulerunt.