History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque illi quidem prima luce auxilio venturi erant; Phrynichus vero, Atheniensium dux, ubi ex Loro de classe hostili nuncios accepit, quum ejus collegae remanere et navale proelium committere vellent, negavit aut se hoc facturum, aut, quoad posset, illis aut alii cuiquam hoc facere permissurum.

Quando enim liceret aliquanto post, plane cognito, adversus quot hostiles naves, et quot suis pugnarent, et rebus omnibus satis et per otium paratis certamen subire, nunquam se turpi probro tantam tributurum, ut temere belli fortunam periclitaretur.

Nec enim turpe esse, Athenienses cum daese in tempore cedere, sed longe turpius fore, si, quomodocumque res contingeret, vincerentur; et rempuhlicam non solam in dedecus, sed etiam in maximum periculum incidere, quippe cui post clades acceptas vix liceat cum firmo apparatu saa sponte, aut etiam in magna necessitate prius usquam aggredi , nedum, si non ccgeretur, pericula sua sponte suscipere.