History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Interea vero jam sub vespertinum crepusculum nuntiatur iis quinque et quinquaginta e Sicilia et Peloponneso naves tantum non adesse. Nam et a Siciliensibus, Hermocrate Syracusano potissimum insligante, ut adjuncta sua opera perficerent, quod superesset ad Atheniensium imperium evertendum, viginti naves Syracusanorum venerunt et duae Selinuntiae; et e Peloponneso naves, quae instruebantur, jam paratae erant, et utrosque Therimenes Lacedaemonius jussus erat ad Aslyochum nauarchum deducere, quae primo ad Lerum insulam Mileto adjacentem appulerunt;

deinde illinc, quum intellexissent Athenienses ad Miletum esse, in Iasicum sinum navigarunt, quod prius scire vellent, quid rerum apud MQetum gereretur.

Quum autem Alcibiades equo vectus ad Tichras-sam, agri Milesii castellum, venisset, ad quam sinus partem appulsi stationem habebant, cognoscunt proelii eventum; adfuerat enim in eo Alcibiades et cum Milesiis et Tissapherne in acie steterat; et snadebat iis, ut, nisi et Ionicas et ceteras omnes res perdere vellent, opem quam celerrime Mileto ferrent, neve eam circumvallari paterentur.