History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenas autem celeriter de Chio nuntius pervenit; et existimantes, magnum jam ac manifestum periculum se circumstare, neque ceteros socios ultra quieturos post maximae.civitatis defectionem, et illa mille talenta, quae per totum belli tempus intacta esse cupiebant, confeslim abrogata lege, quae prenas proponebat ei, qui vel de his tangendis legem rogasset vel in suffragium misisset, ob praesentem terrorem placuit movere, navesque non paucas instruere et illarum navium, quae ad Piraeum excubabant, octo quidem statim mittere, quae relicta custodia eas, quas Chalcideus secum ducebat, insecutae, nec assecutae, redie· rant, (his autem praeerat Strombichides, Diotimi filius), et contra non multo post alias duodecim ad opem ferendam mittere duce Thrasycle, quae et ipsae stationem reliquerunt.

Atque Chiorum septem naves, quae cum iis Piraeo inclusas obsidebant, abduxerunt, et servos quidem, qui in eis erant, libertate donarunt, liberos vero in vincula conjecerunt. Alteras autem in locum earum omnium, quae disces serant, ad obsidendam Peloponnesiorum classem celeriter instructas miserunt, et alias triginta armare in animo habebant. Atque magna erat animorum alacritas, et nihil

336
parvum moliebantur, ut ad Chium recuperandam adessent