History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et Chiorum quidem plebs admirabunda et attonita erat; optimates vero operam dederant, ut tunc ipsum senatus cogeretur, et quum agi coeptum esset a Chalcideo et Alcibiade, affirmantibus multas alias naves adventare, nec ullam de navium apud Pineum obsidione mentionem fecissent, Cbii et mox Erythraei ab Atheniensibus deficiunt.

Et post haec cum tribus navibus profecti etiam Clazomenas ad defectionem faciendam inducunt. Clazomenii autem confeslim in continentem transgressi Polichnam muniebant, si forte opus foret, ut eo sibi ex parva insula, quam incolebant, receptus esseL Et hi quidem, qui defecerant, omnes et muniendo et bello parando erant occupati;