History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postea vero Corinthiorum et Ampraciotarmn et Leucadiorum naves, quae reliquae erant, numero duodecim advenerunt clam Atheniensium custodia (praeerat iis autem Erasinides Corinthius) et in reliqua muri parte aedificanda usque ad transversum murum Syracusanos adjuverunt.

Et Gylippus ceteram Siciliam obibat, ut navales pede· stresque copias colligeret, simul etiam ut civitates ad societatem secum ineundam solicitaret, si*qua aut propensa non erat, aut a bello prorsus adhuc abstinebat.

Alii quoque Syracusanorum et Corinthiorum legati Laceda»· monem et Corinthum missi sunt, ut novus exercitus trajiceretur, quocunque modo [ sive navibus onerariis, sive quacumque alia ratione] commode fieri posset, quod et Athenienses alias copias arcesserent.

Et Syracusani dtassem instruebant, ejusque exercitia factitabant, ut hac quoque rem gesturi, et in ceteris quoque rebus multo majores animos sumpserant.