History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque post ha%, quum tempus erat, eos rursus producebat. Nidas vero et Athenienses, existimantes, quamvis illi initium prodii facere nollent, sibi tamen necesse esse, non pati murum prope aedificari (jam enim murus, qui ab illis aedificabatur, propemodum vel ultra extremitatem muri ab Atheniensibus exstructi processerat, et si longius processisset, eliecturus erat, ut plane nihil amplius sua interesset sive pugnantes vincerent, sive omnino non pugnarent), in aciem igitur contra Syracusanos procedebant.

Et Gylippus gravis armaturae militibus extra munitiones longius quam ante productis manus cum iis conserebat;equitatum vero et velites a latere Atheniensium in loco spatioso collocaverat, ubi utrarumque munitionum opera desinebant.

Atque equites in proelio impressione facta in sinistrum Atheniensium cornu, quod iis erat oppositum, id in fugam verterunt; et ob eam rem reliquus etiam exercitus a Syracusanis victus in suas munitiones praeceps est compulsus.

Et insequente noctc murum propter

292
hostilem ocius aedificarunt [et munitionem Atheniensium praetergressi sunt], ita ut jam neque ipsi ab iis amplius impediri possent, et illis vel omnem in posterum sui circumvallandi facultatem, quamvis vincerent, eripuissent.