History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque Syracusanorum quidem duces et Gylippus his verbis et ipsi suos milites adhortati vicissim naves suas statim implere coeperunt, postquam animadverterunt, Athenienses idem facere.

Nicias vero propter praesentem rerum statum animo perculsus, et animadvertens, quantum periculum, et quam vicinum jam esset, quando jamjamque hosti erant occursuri, et existimans, id quod hominibus in magnis certaminibus accidere solet, sua omnia neque re ipsa jam satis parata neque verbis satis explicata esse, iterum unumquemque trierarchorum vocabat, singulos et patrum et tribuum et propriis nominibus appellans, exigens, ut et pro se quisque, cui aliquid splendoris inesse!, id ne proderet, neve illi, quorum majores illustres essent, patrias virtutes obscurarent, patriae etiam eos admonens, quae liberrima esset, et in qua unicuique arbitratu suo citra praescriptum vitam instituere liceret, et alia praeterea commemorans, quaecumque homines in hujusmodi temporie articulo jam constituti dixerint, non caventes, ne cui inculcare res obsoletas videantur, et quae similia pro universis, de uxoribus et de Uberis et de diis patriis, proferri consueverunt, sed ea in praesenti pavore utilia dictu putantes, alta voce pronuntiant.

Atque hic quidem non tam quod satis esset quam quod necessarium ad milites admonendos α se dictum esse ratus, ex concione digressus peditatum ad mare ducebat, et instruxit aciem quam latissime potuit, ut iis, qui in navibus erant, hoc quam maximum esset ad fiduciam animo concipiendam adjumentum;

Demosthenes vero et Menander et Euthydemus (hi enim duces in Atheniensium naves adseenderant) a suorum castrorum statione solventes, sine mora navigarunt ad portus claustra et exitum in iis relictum, ut per vim erumperent.