History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Viri milites Atheniensium et sociorum, certamen quidem, quod nobis est ineundum, pariter commone omnibus erit et de salute et patria unicuique non minus, quam hostibus; nam si vicerimus nunc navali proelio, suam cuique civitatem revisere licebit.

Animum vero abjicere non oportet, nec pati idem, quod imperitissimis hominibus accidere solet, qui si primis in proeliis rem infeliciter gesserint , deinde per omnia e timore natam expectationem similem calamitatibus suis liabent.

Sed et quotquot Atheniensium adestis, qui multa jam bella experti estis, et quotquot socii, qui semper commilitones nostri estis, estote memores, bellorum eventus incertos esse, et fortunam a nobis quoque aliquando staturam sperantes, ad pugnam priorem altera compensandam, prout decet tantam vestrum multitudinem, quantam vos ipsi videtis, vos parate.