History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque lii quidem, ut haec placuerunt, sic fecerunt; nam et ex superioribus munitionibus ad littus descenderunt, omnesque naves compleverunt; cunctis eas ingredi coactis, quicumque per aetatem quoquo modo idonei esse videbantur.

Universae autem naves ad centum ac decem completa; sunt; et sagittarios in eas multos jaculatoresque et Acarnanum et ceterorum peregrinorum imposuerunt, et cetera, prout in re angusta et hujus modi consilio fieri poterat, compararunt.

Nicias autem, rebus magna ex parte jam paratis, videns, milites animo consternatos esse, quod praeter solitum navali proelio longe superati essent, et propter commeatus inopiam velle quam celerrime belli fortunam periclitari, omnes convocatos primum est adhortatus, et dixit haec: