History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses autem quum hanc portus obstructionem viderent, et cetera .illorum consilia intellexissent, consul-fandum esse censebant,

et congregati duc es et centuriones ad praesentes difficultates quum ceterarum rerum, tum

316
vero, quod commeatum nec in praesenti amplius haberent, (nam nuntiis Catanam praemissis, quippe discessuri, interdixerant, ne adveherent) nec in posterum -habituri essent, nisi classe superarent, statuerunt superiores quidem mnni-tiones deserere, prope ipsas vero naves munimento quam possent minimum loci concludere, tantum quod ad utensilia et aegrotos capiendos satis esset, atque hoc quidem pncsidiu tueri, reliquo vero peditatu naves omnes et validas et minus ad navigandum idoneas explere, ita ut quoslibet in eas imponerent, et navali proelio commisso, si vincerent, Catanam se recipere, sin secus, incensa classe, pedestri itinere, agmine composito abire, qua celerrime locum aliquem aut barbaricum aut Graecum, qui amicus esset, adipisci possent.

Atque lii quidem, ut haec placuerunt, sic fecerunt; nam et ex superioribus munitionibus ad littus descenderunt, omnesque naves compleverunt; cunctis eas ingredi coactis, quicumque per aetatem quoquo modo idonei esse videbantur.

Universae autem naves ad centum ac decem completa; sunt; et sagittarios in eas multos jaculatoresque et Acarnanum et ceterorum peregrinorum imposuerunt, et cetera, prout in re angusta et hujus modi consilio fieri poterat, compararunt.

Nicias autem, rebus magna ex parte jam paratis, videns, milites animo consternatos esse, quod praeter solitum navali proelio longe superati essent, et propter commeatus inopiam velle quam celerrime belli fortunam periclitari, omnes convocatos primum est adhortatus, et dixit haec: