History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque tot quidem nominis Graeci gentes, quae in Sicilia sedes habebant, et Dorienses et omnes sui juris, in hoc bello Syracusanos adjuvabant; ex barbaris vero soli Siculi, quotquot non ad Athenienses defecerant ; ex Graecis vero, qui sunt extra Siciliam, Lacedaemonii quidem ducem Spartanum praebentes, reliquos vero ex neodamodibus et Helotibus (neodamodum autem nomine significantur ii, qui jam liberi sunt), Corinthii vero soli simul et classe et peditatu, et Leucadii et Ambraciotae propter cognationem profecti illuc; ex Arcadia vero mercenarii milites a Corinthiis missi, et Sicyonii per necessitatem militantes, et ex illis, qui sunt extra Peloponnesum, Boeoti.

Sed ad istas adventitias copias ipsi Sicilienses multitudinem longe majorem per omnia contulerunt, quippe qui magnas urbes incolerent; etenim et multi gravis armaturae milites, et naves, et equi, et alia maxima multitudo collecta est. Et ad ceteros omnes prope dixerim rursus ipsi Syracusani plus copiarum suppeditaverunt, et propter uibis magnitudinem, et quod in maximo discrimine versabantur,

Atque haec quidem utrorumque auxilia convenerant, et tunc jam omnia utrisque praesto erant, nec ullum prav terea auxilium aut ad hos aut ad illos venit.

Syracusani igitur sociique merito praeclarum certamen sibi propositum esse duxerunt, si post navalem victoriam, quam adepti erant, universum etiam Atheniensium exer-citnm, qui tantus esset, debellassent, et illi neutra ratione, neque mari neque terra effugerent.

Itaque continuo magnum portum claudebant, qui octo ferme stadiorum ostium habebat, transversis triremibus et navigiis et sca phis, ancoris eas stabilientes, et cetera, si Athenienses navale prodium adhuc committere auderent, praeparabant nec in ulla re quicquam parvum animo agitabant.