History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hic vero Athenienses jam in magna perturbaliooe et consilii inopia esse coeperunt, quam ex neutris ne comperire quidem facile erat, quo quidque modo contigisset. Nam interdiu quidem quae fiunt, magis perspicua sunt, sed tamen ne haec quidem omnia illi, qui interfuerunt, sed vix unus quisque novit res in ea parte gestas, in qua ipse fuit; in nocturna vero pugna, quae sola in Iioc bello inter magnos, exercitus tunc est commissa, qua ratione quis aliquid ccrto sciret?

Nam luna quidem fulgebat, sed ita se invicem conspiciebant, ut ad lunam credibile eat, ipsam quidem corporis speciem ut prospicerent, sed in agnoscendo amico diffiderent. Utrorumque vero haud paud gravis armatunc milites in angusto loci spatio versabantur.

Et Atheniensium alii quidem jam vincebantur, alii vero sua prima impressione adhuc invicti pergebant. Multi autem etiam ex l reliquo exercitu ad eos partim jam adscenderant, partim * adhuc adventabant, adeo ut nesti rent, quonam tenderent Jam enim primae agminis partes, quum fuga facta esset, tota perturbatae erant, et propter clamorem difficile dignosti poterant.

Nam et Syracusani et socii, qui vincebant, adhortabantur inter se, clamore haud parvo utentes, qood

309
alia ratione noctu quidquam significare non possent, et simul eorum, qui se ferebant obviam, impetum sustinebant; et Athenienses se ipsos quaeritabant, et quoslibet oppositos, quamvis essent amici ex illis, qui fuga se jam recipiebant, hostes esse ducebant, et dum crebris interrogationibus tesseram sciscitantur, quod nulla alia ratione suos dignoscere poterant, et sibi ipsis ingentem perturbationem praebebant, quum simul omnes sciscitarentur, et hostibus eam prodiderunt;

contra illorum tesseram non item intelligebant, quia illi vincentes, nec dissipati, minus inter se ignoti erant; quare, si in aliquos hostes incidissent, quamvis plus virium haberent, tamen illi elabebantur, quod eorum tesseram nossent; ipsi vero si non responderent, trucidabantur.

Quod autem maxime atque praecipue nocuit, fuit paeanis modulatio; quae quum utrorumque similis esset, dubitationem afferebat. Nam et Argivi et Corcyraei, et quicquid Doricae gentis cum Atheniensibus erat, quoties paeana canerent, Atheniensibus timorem incutiebant , et hostes pariter.

Quamobrem ad extremum, postquam semel perturbati erant, in plerisque agminis partibus inter se ipsos concurrentes, et amici cum amicis, et cives cum civibus, non solum metum sibi incusserunt, sed etiam ad manus inter se venerunt, et aegre dirimebantur.

Atque hostibus insequentibus multi se ex rupibus praecipitantes interemerunt, quod artus esset ex Epipolis ad regrediendum descensus, et postquam ii, qui ex locis superioribus incolumes evaserant, in planitiem descendissent , eorum plerique, et quotquot erant ex priore exercitu, propter majorem regionis notitiam, in sua castra perfugiebant , ex iis vero, qui posterius venerant, nonnulli ab itineribus aberrantes per agrum passim errarunt, quos., ubi dies illuxit, Syracusanorum equitatus circumfusus profligavit.