History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Niciae vero videbatur muniendus esse locus, quem Plemyrium vocant; est autem promontorium e regione urbis, quod in magnum portum prominens ejus fauces coarctat, quod si munitum esset, commeatum in castra facilius importatum iri judicabat; breviore enim intervallo se prope Syracusanorum portum stationem habituros, neque, quemadmodum tunc, ex angulo portus subvectiones facturos, si quid illi classe molirentur. Quamobrem animum ad

291
bellum maritimum jam magis appellebat, quod post adventum Gylippi minorem spem de rebus terrestribus sibi concipiendam esse videret.

Copiis igitur et navibus eo traductis tria propugnacula exstruebat; et in his pleraque instrumenta reposita erant, et magna navigia navesque veloces illic in statione jam manebant.

Quamobrem etiam tunc praecipue primum classiariorum militum jactura facta est; nam quum et aqua rara uterentur neque ea e loco propinquo, et simul quoties lignatum nautae prodirent, ab equitatu Syracusanorum, qui terram obtinebat, plerique interlidebantur; tertia enim equitatus pars a Syracusanis ad oppidulum, quod est in Olympieo, collocata erat propter illos, qui erant in Plemyrio, ne ad agrum maleficiis infestandum prodirent.

Praeterea Nicias reliquas etiam Corinthiorum naves adventare audiebat; quare viginti naves custodiae causa misit quibus mandatum erat, ut circa Locros et Khegium et loca, per quae accessus ad Siciliam patebat, illis insidiarentur.