History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Eodem die triremis etiam Atheniensium a Syracusanis capta est, quae ad magnum portum in statione erat

Postea vero Syracusani et socii murum exstrueir coeperunt, initio ab urbe facto, eum per Epipolas sursum versus ducentes ad transversum simplicem murum, ui Athenienses, si eos impedire non possent, circumvallandi facultatem non amplius haberent.

Atque jam et Athenienses muro ad mare absoluto in loca superiora ascenderant, et Gylippus (erat enim quaedam illius muri ab Atheniensibus exstrucli pars infirma) noctu copiis assumptis ad illam contendebat.

Athenienses vero (nam extra vallum stationem habebant) quum boc sensissent, obviam ei prodibant; ille vero, quum hoc animadvertisset, celeriter suos reduxit. Athenienses autem boc muro sublimius excitato, ipsi quidem hic excubias agebant, reliquos vero socios in reliquis illius munitionis partibus ubi quique excubias agerent, jam disposuerunt.