History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

et per eosdem dies Caroarinaei etiam adveniuct, qui opem iis ferebant, quingenti gravis armaturae milites, et trecenti jaculatores, tolidemque sagittarii. Miserunt et Geloi remiges ad quinque naves sufficientes, et jactilatores quadringentos et equites ducentos.

Jam enim omnis propemo-dum Sicilia praeter Agrigentinos (hi enim in neutrorum partibus erant) adjunctis etiam celeris contra Athenienses Syracusanorum societati, qui antea rei eventum speculabantnr, auxilium ferebant.

303

Atque Syracusani quidem, quum cladem apud Siculos accepissent, ab Atheniensibus protinus invadendis abstinuerunt; Demosthenes vero et Eurymedon, quum exercitus et e Corcyra et ex continente collectus jam paratus esset, universis copiis Ionium trajecerunt ad promontorium Iapygiam;

et hinc profecti ad Chaeradas Iapygiae insulas appellunt, et aliquos Iapygum jaculatores Messapiae gentis centum et quinquaginta in naves imponnnt, et renovata vetusta quadam amicitia cum Arta, qui illis in locis tum imperitans jaculatores etiam iis praebuerat, perveniunt ad Metapontium, Italiae urbem.

Et quum Metapontinos induxissent, ut ex societatis jure trecentos jaculatores secum mitterent et duas triremes, his acceptis, in agrum Thurium praetervecti sunt. Et ibi deprehendunt Atheniensium adversarios per seditionem nuper ejectos;

et cupientes omnibus copiis in unum ibi contractis, si quis relictus esset, lustrare, et Thuriis persuadere, ut quam alacerrime ad eamdem militiam secum proficiscerentur, et quando eo fortunae venissent, eosdem atque Athenienses pro hostibus et pro amicis haberent, in agro Thurio subsidebant,atque haec agebant.