History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses vero qjuum repente Gylippus et Syracusani signa inferrent, primo quidem turbati sunt, aciem tamen instruxerunt. Ille vero in loco propinquo agmen sistens caduceatorem ad eos praemittit, qui diceret, si intra quinque dies ex Sicilia discedere vellent, sumptis suis rebus, se paratum esse ad foedus cum iis faciendum.

Illi vero haec parvi pendebant, nulloque responso reddito caduceatorem remiserunt. Postea vero utrique aciem aciei adversam ut ad proelium instruxerunt.

Atque Gylippus animadvertens, Syracusanos perturbari, nec fetile in suos ordines redigi, copias in locum patentiorem reduxit. et Nicias Athenienses adversus hostem non ducebat, sed prope suam munitionem se continebat. Gylippus autem quum animadvertisset eos contra se non venire, exercitum ah duxit in verticem nomine Temeniten, ibique castris positis pernoctarunt.

Postridie vero majorem copiarum partem acie instructa ad Atheniensium muros duxit, ne alio ad opem ferendam irent, aliquam autem partem ad castellum Labdalum misit et id cepit, et quotquot in e» comprehendit, omnes interfecit; erat autem is locus Atheniensibus non in conspectu situs.

Eodem die triremis etiam Atheniensium a Syracusanis capta est, quae ad magnum portum in statione erat