History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Nobis vero, quamvis magno navium numero abundassemus, vix tamen boc licebat, etsi non, ut nunc, excubias cum tota classe agere cogeremur; nam si vel modicam custodi» partem detrahemus, commeatum non habebimus, quem nunc quoque juxta illorum urbem prfe-tervecti «gre in castra importamus.

Homines vero nautici liac de causa et perierunt nobis, et nunc etiam pereunt, quod nautae partim quidem propter longinquam lh gnationem et populationem et aquationem ab equilibus caeduntur; servitia vero, postquam utrorumque vires exaequatu: sunt, transfugiunt, et peregrinorum alii, qui coacti naves conscenderunt, in urbes continuo ditabuntur, alii, qui primo mercedis magnitudine erecti erant et opinabantur, se quaestum potius facturos, quam pugnaturos, postquam praeter opinionem et classem et cetera jam nobis ab hostibus adversari vident, partim transfugiendi causa discedunt, par tim ut quibusque facultas offertur; Sicilia autem est ampla; quidam eliam dum ipsi mercaturam factitant, trierarchis persuaserunt, ut Hyccarica mancipia pro se in naves imponerent, atque boc modo exactam rei nauticae disciplinam sustulerunt.