History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Naves enim subducere et siccari non licet, quod hostium naves, quae nostris sunt numero pares, atque adeo plures, perpetuo suspicionem praebent, ne invadant.

Manifestum autem est, eas ad hoc exerceri, et impetus faciendi rationes in illarum potestate sunt, et naves exsiccandi ma-jor illis facultas; nec enim in statione adversus alios sunt.