History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postridie vero Atheniensium alii quidem ambitum muri boream versus spectantis exstruebant; alii vero Iapides et ligna comportabant, et in loco, qui Trogilus vocatur, semper deponebant, qua parte a magno portu usque ad alterum mare muri aedificatio ipsis erat brevissima.

Syracusani vero Hermocratis potissimum ducis suasu cum omnibus totius populi viribus cum Atheniensibus pugnare bellique fortunam periclitari non amplius volebant, sed videbatur satius esse murum contra illos intra struere, qua parte illi suum erant ducturi, et qua, si illi se antevertissent, futurum erat, ut ipsi intercluderentur, et simul etiam, si interea illi contra venissent, adversus eos partem exercitus mittere et aditus mature praeoccupare vallisque munire; illos vero ita opere intermisso universos in se aversum iri.

Egressi igitur murum aedificare coeperunt, quem initio ab urbe sua facto sub ambitu muri ab Atheniensibus exstructi transversum ducebant, excisis oleis fani, et ligneis turribus erectis.

Naves vero Atheniensium in magnum portum ex Thapso circumvectae nondum pervenerant, sed Syracusani maris imperium in locis urbi suae vicinis adhuc oblinebant; Athenienses vero res necessarias itinere terrestri ex Thapso afferebant.