History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nec multo post ad eos venerunt cum ex Egesta trecenti equites, tum Siculorum et Naxiorum et aliorum quorumdam circiter centum; et Atheniensium aderant ducenti et quinquaginta, quibus partim ab Egestaeis et Cata-nacis equos sumptos dederunt, partim vero coemerunt, et universorum equitum, qui collecti erant, summa exstitit sexcentorum et quinquaginta.

Athenienses igitur quum praesidium in Labdalo collocassent, adversus Sycam iverunt, ubi considentes murorum ambitum celeriter aedificarunt. Hac autem aedificationis celeritate terrorem Syracusanis incusserunt; qui adversus hostem progressi proelium committere neque rem negligere in animo habebant.

Et quum utrinque acies inter se adversae jam instruerentur, Syracusanorum duces animadvertentes, suum exercitum esse distractum nec in ordinem facile redigi posse, eum in urbem reduxerunt excepta quadam equitum parte; hi vero remanentes impediebant Athenienses, ne lapides ferrent neve longius vagarentur.

Sed Atheniensium una gravis armaturae cohors et cum ea omnes equites impressione in Syracusanorum equitatum facta, eum in fugam verterunt, et nonnullos interfecerunt, equeslrisque prodii tropamm statuerunt.