History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Veneramus quidem, ut pristinam societalem renovaremus, sed quoniam Syracusanus nos incessit, ne-Gessarium esteliam de imperio nostro verba facere, ut hoc a nobis jure obtineri demonstremus.

Maxitnum igitur hujus rei testimonium ipse dixit hoc, quod Iones Doriensium hoetes semper sint. Et vero res ita se habet : nos enim, qui sumus Iones, rationem iniimus, qua Peloponnesiis , qui sunt Dorienses et plures, quam.nos, et iidem accola·, minime obediremus,

et post Medicum bellum parata classe Lacedaemoniorum imperio et principatu liberati sumus, quia non magis decebat illos nobis, quam etiam nos illis imperare, nisi quatenus id temporis nobis potentiores erant, et contra nos ipsi eorum, qui regis imperio prius parebarant, duces extitimus et sic nunc agimus, existimantes, ita nos in Peloponnesiorum potestatem minime venturos esse, quum potentiam habeamus, qua vim propulsemus, et, ut dicam quod res est, non injuria in nostram potestatem Iones et insularum incolas redegerimus, quos Syracusani a nobis in servitutem redactos aiunt, quamvis iis simus cognati.

Nam adversus nos, melropolin suam, cum Medo venerant, nec ausi erant defectione a Medo facta res domesticas profligare, quemadmodum nos, qui urbem deseruimus, sed et ipsi servitutem pati, et nobis idem imponere volebant.