History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sed ut rem totam paucis comprehensam expediamue, nos Syracusani dicimus, nullius quidem esse negotii plane docere aut vos aut alios de rebus illis

277
quas vos ipsi non minus intelligitis; precamur vero, et lesti-ficomur simul, si vobis non persuaserimus, nos insidiis appel i ab Ionibus, perpetuis hostibus,et prodi a vobis, Doiienses ad Doriensibus.

Et si Athenienses nos subegerint, oh vestra quidem consilia victores evadent, sed suo ipsorum nomiuc honorem habebunt, et pro victoriae pncraio nullum alium, quam illum ipsum, qui victoriam iis subministrant, accipient; et rursus si apud nos victoria fuerit, iidem vos pro eo, quod causa fuistis periculorum, etiam pcenam sustinebitis.

Quare rem considerate, atque eligite jam nunc aut praesentem sine periculo servitutem, aut ut victoria nobiscnm parta et turpem illorum dominatum et nostras inimicitias liaud sane breves futuras devitetis. »

Haec quidem Hermocrates dixit, Euphemus vero, Atheniensium legatus, post eum haec :