History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

illi vero procedebant, Syracusani quidem, pro patria pugnaturi, et unusquisque in praesentia pro sua salute, et pro libertate in ppsterum, ex hostibus vero Athenienses quidem pro alieno solo ut proprium haberent, neve domesticum victi detrimento afficerent, Argivi vero et qui ex sociis liberi erant, ut et illos adjuvarent in quaerendis rebus illis, quarum causa venerant, utque suam quique patriam victores reviserent; qui vero cx sociis non sui juris erant, praecipue quidem animum alacrem liabebant propterea, quod in praesenti salus sperari non poterat, nisi vicissent, deinde vero obiter etiam, si forte, ubi etiam aliam quam gentem una cum Atbenieo* sibus subegissent, ipsis levior esset parendi necessitas.

Quum autem ad manus ventum esset, diu alteri alteris resistebant, et contigit, ut simul et aliquot tonitrua et fulgura et ingens pluvia existerent, quamobrem illis quidem, qui tunc primum pugnabant et in bellis minime ver* sati erant, hoc etiam terrorem augebat; iis vero, qui peri* liores erant, ea quae fiebant, propter anni tempus fien videbantur, sed illud ipsis majorem terrorem incutiebat, i quod adversarii non vincerentur.