History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nicias tali adhortatione usus.copias confestim adversus hostem duxit; Syracusani vero tunc quidem noo exspectabant, sibi jam dimicandum esse; quinetiam eorum nonnulli in urbem, quae vicina erat, abierant; alii vero festinabundi ad suos adjuvandos accurrentes, tardius quidem perveniebant, verumtamen ut singuli ad aliquos exercitus ordines accedebant, in iis sese collocabant. Nam nec in isto proelio nec in aliis aut alacritate aut audacia hostibus inferiores fuerunt, sed virtute quidem non inferiores illis, quatenus rei militaris scientia suppeteret, quotiens haec deficeret , alacritatem etiam inviti prodebant. Verumtameo quum non opinarentur Athenienses priores contra se venturos et subito cogerentur se defendere, sumptis armis con-festim obviam prodierunt.

Ac primo quidem utrimque exercitus velites, qui lapides manu jaculabantur, et funditores et sagittarii ante pugnabant, et alii alios in fugam vicissim vertebant, ut fere fit inter levis armaturae milites; deinde vero et vates proferebant hostias more receptas, et tubicines ad congressum milites incitabant;