History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque ille quidem habens suam navem, itemqua ii, qui una insimulati erant, ex Sicilia cum navi Salaminia, tanquam Athenas ituri, dicesserunt; et quum Thurios advenissent, non amplius sunt secuti, sed ex navi egressi non comparebant, metuentes in criminatione sibi facta ad judicium proficisci.

Qui vero navi Salaminia vehebantur, aliquamdiu quidem quaerebant Alcibiadem ejusque socios, sed quum nusquam comparerent, navigationis cursum conficere perrexerunt. Alcibiades vero, quum jam exsul esset, non multo post ex agro Thurio in Peloponnesum navigio vectus transmisit; Athenienses vero illum et eos, qui cum illo erant, deserto judicio, capite condemnarunt.

Postea vero ceteri Atheniensium duces, qui erant in Sicilia, quum exercitum in duas partes divisissent, et uterque suam partem sortito accepisset, cum omnibus copiis Selinuntem et Egestam versus navigarunt, partim quidem, quod scire vellent, num Egestaei pecunias daturi essent, partim vero etiam, ut Selinunliorum res explorarent et controversias cognoscerent, quae iis cum Egestaeis intercedebant.

Siciliae autem oram a sinistra legentes ab ea parte, quae ad sinum Tyrrhenum vergit, Himeram appulerant, quae sola in hac Siciliae parte est Graeca civitas; quae quum eos non reciperet, praetervehebantur.