History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam et quidam non magnus Lacedaemoniorum exer citus in hoc ipso forte tempore, quo Athenienses propter istas res perturbabantur, ad Isthmum usque progressus est» cum Boeotis clandestinum aliquod consilium agitans. Videbatur igitur illo sollicitante, non autem Boeotorum causa ex composito venisse, et nisi ipsi per indicium homines il-

269
los mature comprehendissent, futurum fuisse, ut civitas proderetur. Unde etiam unam quandam noctem apud Thesei templum, quod est in urbe, sub armis pernoctarunt.

Atque etiam Alcibiadis hospites, qui Argis erant, pet idem tempus in suspicionem venerunt, quod populo insidiarentur, et Argivorum obsides, qui collocati erant in insulis, Athenienses tunc Argivo populo his de causis interficiendos tradiderunt.

Denique suspiciones Alcibiadem undique circumstabant. Quamobrem quod eum adductum ad judicium morte mulctare vellent, ita demum mittunt Salaminiam navem in Siciliam et illius causa et aliorum, de quibus indicia delata erant.

Mandatum autem erat, ut ei praeciperent, ut se purgaturus sequeretur, non tamen ipsum comprehenderent, caventes, ne ea res apud milites suos in Sicilia aut apud hostes turbas daret, pnecipue vero cupientes Manlineos et Argivos permanere, quod existimarent, eos illius opera inductos esse ad hanc militiae societatem.