History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et in praesentia quum alii alios cum periculis jam mutuo relicturi essent, timores tunc in mentem iis magis veniebant, quam quum hanc expeditionem decernebant; verumtameu in praesenti potentia propter multitudinem rerum singularum, quas cernebant, visu animos recolligebant. Peregrini vero et cetera multitudo ad spectaculum aderat ut ad rem visu dignam et opinione nujorem. Hic enim apparatus, qui primus ex una civitate cum Graecorum copiis profectus est, sumptuosissimus atque magnificentissimus omnium usque ad illam diem fuit.

Nam navium et gravis armaturae militum numero et ille apparatus, qui cum Pericle in agrum Epidaurium, et iUe, qui cum Hagnooe ad Potidaeam missus est, non erat inferior; quattuor enim ex ipsis Atheniensibus millia militum gravis armaturae et trecenti equites et centum triremes, et Lesbiorum atque Chiorum quinquaginta, et'praeterea multi socii cum illi» profecti erant.